IconotecaGn22 : recopilación de recursos y visualización dinámica de la iconografía de Génesis 22

170 Melitón de Sardes

Exégesis de Gen 22

 

 
Autor:

Melitón de Sardes (m. c. 180)

Obra: Fragmentum ex catena in Genesin, PG, 5, 1216-1218
Enlace: http://books.google.com/books?id=-AQRAAAAYAAJ
Fecha aprox. <180 (165-175)

Pro Isaaco justo apparuit aries in mactationem, ut vinculus Isaac exsolveretur. Ille mactatus redemit Isaacum: ita et Dominus morte sua nos salvavit, et vinculis suis nos liberavit, suaque immolatione nos redemit.

Et post pauca:

Erat enim Dominus agnus, ad instar arietis illius, quem vidit Abraham detentum in virgulto Sabec. Nam virgultum designabat crucem, et locus ille, Hierosolymas, et aries, Dominum ad occisionem ligatum.

Sicut enim aries vinctus est, inquit de Domino nostro Jesu Christo, et sicut agnus tonsus est, et sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus crucifixus est, et portavit lignum humeris, adductus ut immolaretur, sicut Isaac, a patre suo. Sed Christus passus est, Isaac autem non est passus, typus enim erat futurae passionis Dominicae. Attamen licet typus tantummodo Christi esset, tamen stupore et timore percussit homines.

Spectanda enim erat res nova mysteriique plena, filius ductus a patre in montem ad occisionem, quem pater vinctis pedibus posuerat super ligna holocausti, parans eum festinatione ea, quae ad immolationem ejus erant necessaria. Isaac autem silet, ligatus sicut aries, non aperiens os suum, nec vocem emittens. Dum enim sibi a gladio non timuit, neque ab igne perterrefactus fuit, neque ob cruciatus contristatus; fortiter sustinuit typum Domini. In medio igitur positus erat Isaac, pedibus ligatus ut aries, et astabat pater, strictumque ensem tenebat manibus, filium suum interficere non timens.

Last modified onMiércoles, 30 Marzo 2016 13:38

Additional Info

  • autor: Melitón de Sardes
  • siglo: II
More in this category: 180 Ireneo de Lión »