IconotecaGn22 : recopilación de recursos y visualización dinámica de la iconografía de Génesis 22

390 Juan Crisóstomo

Exégesis de Gen 22

 

 
Autor:

Juan Crisóstomo (347-407)

Obra: Homilia in Genesim 47, 3 (PG 54, 432-3)
Enlace: https://books.google.es/books?id=fWfTbyBHD6sC
Fecha aprox. 390

(El comentario empieza en col. 431, 3. Abraham fortitudo et Isaaci obsequentia.)

Sacrificium Abrahae figura crucis. — Haec autem omnia figura fuerunt crucis. Propterea et Christus Judaeis dicebat : Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. 8. 56). Quomodo vidit, qui tot annis praecessit? Per figuram, per umbram. Sicut enim hic ovis oblata est pro Isaac, ita et rationalis agnus oblatus est pro mundo. Oportebat enim in umbra describi et praesignari antea veritatem. Vide namque, obsecro, carissime, quomodo omnia per umbra praefigurata sunt: unigenitus illic, et unigenitus hic. (a); dilectus illic et germanus, dilectus et hic ac germanus. Hic enim est Filius meu dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. 3. 17). A patre ille in holocaustum offerebatur, et humc Pater traditit. Et hoc clamat Paulus dicens : Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non et cum illo omnia nobis daturus est (Rom. 8. 32)? Hucusque umbra; postea rerum veritas longe excellentior monstratur. Agnus enim hic rationalis pro toto mundo oblato est, totum orbem terrarum purificavit; hic homines ab errore liberavit, et ad veritatem reduxit; hic terram caelum fecit, non elementorum immutata natura, sed conversatione caelesti hominibus super terram degentibus allata. [...].

Last modified onMiércoles, 30 Marzo 2016 13:39

Additional Info

  • autor: Juan Crisóstomo
  • siglo: IV