IconotecaGn22 : recopilación de recursos y visualización dinámica de la iconografía de Génesis 22

600 Isidoro de Sevilla

Exégesis de Gen 22

 

 
Autor:

Isidoro de Sevilla (c. 556 - 636)

Obra: Quaestiones in Vet. Testam. -- In Genesim, X, PL 53, 249-251
Enlace: https://books.google.es/books?id=_FpkNlIY3LoC
Fecha aprox. 600

Caput XVIII De eo, quod obtulit Abraham filium suum 

1. Jubetur deinde Abraham immolare unicum filium suum. Ille autem obtemperans Deo solvit votum, stravit asinum, imposuit ligna, servos longe dimisit, solus eum filio ascendit, triduo ad locum pervenit. Antequam veniret filius ad locum sacrificii, ipse sibi immolandus ligna portavit.

2. Deinde Abraham gladio amatur, et cum jam pene feriret, admonetur ut parceret; et non tamen sine sacrificio, sine sanguine fuso recedit. Apparet namque aries in vepre inhaerens cornibus, immolatur, pergiturque sacrificium. Peracto sacrificio, dicitur ad Abraham: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, sicut stellas aceli, et velut arenam maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,  [...].

3. Age nunc, videamus quid sub hujus sacramenti lateat mysterio. Iste enim Abraham, quando unicum filium suum perduxit ad immolandum, habebat personam Dei Patris. Sed quid est, quod eum senex suscepit? non enim senescit Deus, sed ipsa praenuntiatio de Christo jam quodammodo senuerat, quando natus est Christus.

4. Inchoata est enim ab Adam, ubi dictum est enim ab Adam, ubi dictum est: Erunt duo in carne una. Sacramentum illud magnum in Christo et in Ecclesia, et completum est sexta aetate saeculi, quae senecta significatur Abrahae, quia ipsum sacramentum Dei jam longaevum erat. Et senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat, quia in fine temporum ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus.

5. Sterilitas autem ejus intimat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac omnes nati sumus. Quem partum Ecclesia in fine temporum mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate, procreavit. Jam deinde sequentis historiae sacramentum qui imaginarie portendebat, inspiciendum est. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per illam immolationem figurabatur, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac, nis Christus?

6. Nam sicut Abraham unicum filium et dilectum Deo fictimam obtulit, ita Deus Pater unicum filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, quibus erat imponendus, ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis, ia quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Judaeos figurabant, qui cum serviliter viverent, et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem Christi, non intelligebant passionem Christi, ideo non pervenerunt ad locum sacrificii.

7. Cur autem duo servi, nisi quia populus ipse in duas partes dividendus erat? quod factum est, Salomone peccante, quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis; quibus etiam saepe per prophetam dicitur: Adversatrix Israelk et praevaricatrix Juda (Jerem. III, 6, 7). Asinus autem ille insensata est stultitia Judaeorum. Ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat?

8. Jam quod dictum est eis: Exspetate hic cum asino: postquam adoraverimus, reverteremus ad vos, Apostolorum audi dicentem: Caecitas, inquit, ex parte in Israel facta est (Rom. XI, 25). Quid est, exspectate hic cum asino? ut plenitudo, inquit, gentium intraret, hoc est, postquam adoraverimus, ubi sacrificium dominicae crucis impletum per gentes fuerit praedicatum, hoc est, ut plenitudo gentium intraret.

9. Quid est revertemur ad vos? et sic omnis Israel salvus fieret. Triduum autem illud, in quo venerunt ad locum immolationis, tres mundi significat aetates: unam ante legem, aliam sub lege, tertiam sub gratia. Ante legem, ab Abraham usque ad Moysen; sub lege, a Moyse usque ad Joannem; inde jam ad Dominum. Et quidquid restat, tertius dies gratiae est. In qua tertia aetate, quasi post triduum, sacramentum sacrificii Christi completum est.

10. Unde scriptium est de eo: Cornua in manibus ejus sunt (Habacuc III,4). Cornibus ergo haerens aries crucifixum Dominum significabat. Veptres autem spinae sunt. Spinae iniquos, et peccatores significant, qui suspenderunt Dominum in cruce. Inter spinas itaque peccatorum Judaeorum suspensus est Dominus, sicut per Jeremiam dicit idem: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum, eumdem Christum senserun, antequam immolaretur, spinis a Judaeis coronatum.

12. Peracto igitur sacrificio, dicitur ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quando enim hoc factum est, nisi quando dicit ille aries: Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psalm. XXI, 17,28)? Hoc enim quando factum est, in Psalmis sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quando Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

13. Immolato igitur Abraham ariete pro Isaac filio suo, vocavit nomen loci illius, Dominus videt, pro eo quod est, Dominus videri se fecit, utique per incarnationem. 

 

Read more...

200 Tertuliano

Exégesis de Gen 22

 

 
Autor:

Tertuliano (c. 160 - c. 220)

Obra: Adversus iudaeos, X, PL 2, 626b
Enlace: http://www.tertullian.org/latin/adversus_iudaeos.htm
Fecha aprox. 200

[6] Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum[que] ipse sibi portans, Christi exitum iam tunc denotabat in victimam concessi a patre lignum passionis suae baiulantis.

[20] Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. 

[21] Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda servabantur, et Isaac cum ligno servatus est ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit inhaerens cornibus
crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium qui tamquam ovis ad victimam ductus est et velut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum.

 

Read more...

425 Cirilo de Alejandría

Exégesis de Gen 22

 

 
Autor:

Cirilo de Alejandría (c. 370/3-444)

Obra: Glaphyra - In Genesim, PG 69, 140B (138-
Enlace: https://books.google.es/books?id=BwYoxjSPV1kC
Fecha aprox. 425

138 : De Abraham et Isaac [...]

140B 2. Quod itaque tentatus fuerit Abraham, et filium suum dilectum immolare sit jussus, quodque, ut verisimile est, non absque magno animi dolore id fuerit aggressus ut pater, et acerrimo naturae stimulo ad amorem erga filium concitatus, 84 potiorem tamen curam habuerit boni quod ea ex re consequeretur, hoc ipsum et quidem aperte admodum nobis significat illud a Salvatore nostro dictum: "Ita dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habear vitam aeternam." Si enim oportet etiam humanum quid dicere, ad manifestam sensus demonstrationem, remordebat quodammodo Deum ac Patrem, cum Filium propter nos ad mortem mitteret, tametsi sciebat illum nihil damni passurum, quandoquidem etiam ipse erat impassibilis ut Deus. Verumtamen cum intelligeret utilitatem quae ex ejus morte manaret, omnium nempe salus ac vita, indulgentiam, quae Patri convenit, ei posthabuit. Quocirca etiam Paulus ipsum admiratus est, dicens: "Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum". [...]

Read more...
Subscribe to this RSS feed